Labyrint světa a ráj srdce/Dedikace

Údaje o textu
Titulek: Dedikace
Autor: Jan Amos Komenský
Zdroj: James Naughton’s Pages
Vydáno: 1663
Licence: PD old 70

Illustrissimo ac vere generoso Domino

Domino Carolo Baroni a Zerotin seniori etc.,

Pro-Marchioni Moraviae, Domino suo gratiosissimo.

Verecundarer eqvidem hoc nimium turbulento inqvietudinúmqve pleno tempore vel epistolio hoc, nedum scripti alicujus dedicatione molestare Illustritatem Tuam, Illustrissime Domine, nisi id de eorum esset genere, qvae ad recolligendos in Deóqve tranqvillandos destinantur animos. Dicam, qvid rei sit. Cùm in hoc secessu et ingrato otio meo, semoto mihi à vocationis curis, otioso tamen esse nec liceret nec liberet, caepi superioribus mensibus inter alia de vanitate mundi (occasione undecunqve arreptâ) speculari, donec mihi hoc, qvod Illustritati Tuae offero, drama sub manibus natum est. Cujus pars prima mundi ludicra et inanitates typis depingit, qvàm is omni ex parte magno nisu res nihili agat, qvàmqve miserè omnia tandem vel in risum abeant vel in planctum. Posterior, partim sub velo, partim apertè, veram et solidam filiorum Dei felicitatem describit: qvàm nimirum beati sint, qvi mundo et mundanis cunctis à tergo relictis soli Deo adhaerent, imò inhaerent. Qvidqvid hîc praestitum est, inchoatum esse, nondum absolutum, agnosco. Video enim valdè faecundam esse materiam et ad acuendum ingenium poliendámqve lingvam perqvam accomodam, ut novis subinde inventionibus in infinitum isthaec augeri possint. At qvalecunqve tandem id nunc jam est, volui tamen è chartis rejectaneis collectum Illustritati Tuae offerre. Qvô consilio, non satis nunc dicere audeo: sed id vel inter legendum pro sagacitate sua animadvertet Illustritas Tua, vel aliâs explanari poterit. Hoc unum innuam, credidisse me non inconvenienter haec talia offerri ei, qvi mundani pelagi fluctus et luctus mille modis expertus, in tranqvillissimo conscientiae portu qviescit tamen. Nunc Illustritatem Tuam nihil aliud volo, nisi ut mundi Satanaeqve secura Christo suo jucundè vivat, vitámqve, qvae hanc (ah, miseram!) seqvetur, pleno jure possidendam exultanter expectet. Interim nos regat, erigat, soletur, roboret benedictum Spiramen aeterni Miseratoris Dei nostri. Amen.

Dabam sub Klopot, Idibus Decembris 1623,

Illustritati Tuae devotus cliens

J. A. COMENIUS